MIRAMOLINUS vel MIRAMOMOLINUS

MIRAMOLINUS vel MIRAMOMOLINUS
MIRAMOLINUS, vel MIRAMOMOLINUS
i. e. caput seu Princeps fidei, nomen Maurorum Principibus commune. Sed et solô hoc quidam insignes suêre: ut ille, qui A. C. 1193. Hispaniam ingressus, cum 600000. Mauris, Alphonsum Castellae Regem Annô 1233. aerae Hispanicae caesis Christianorum 50000. devicit. Item is, qui alias Mahometus Viridis dictus, Maroci Rex superatus est, A. C. 1212. ab Alphonso Castellano, Petro Arragonie et Sancto Navarraeo. Alius, in Hispaniam irrupit, A. C. 1275. Roderic. Mariana, Surita, Turquetus, etc. Melius Miramomelinus; Gregorio Abulfaragio in Histor. Dynastiarum p. 110. ex versione Pocockii, de Omare Calipha filio Omari, Amiral-mumnim, sic enim is: Cumque vocaretur Chalifa Chalifae (Vicarius Vicarii) nuntii Dei, dixerunt, Longus est hic (titulus) vocatus est ergo Amiral -- Mumnim (Imperator credentium) atque is primus hôc titulô insignitus est. Sic itaque, item Amirmumnes, appellati sunt Bagdadenses, atque adeo supremi Sultani, qui sub Chalipha univeriae rerum administrationi praeerant Α᾿μερμουμναῖ Cedreno, Zonarae et Constantino Porphyrogenito: Α᾿μερυμναῖ Annae Comnenae: Amermis in Fredegario Scholastico: Amiral-mumin, in Ep. 3. Leonis III. Pontif. Amiramomemini Roderico Toletano de Rebus Hispan. l. 6. c. 32. Bernardo Monacho Amormomini, in Itiner. Terrae S. Lucae Tudensi Miramomelini, aerâ 1129. Miramummelini, Rigordo A. C. 1211. at Hemirmomelini. A. C. 1195. Mirmumni, in Vita S. Wilibaldi c. 15. in Chron. Or. Almamuni et Amir-Almumamini: quas quidem voces Credentium Principem seu Fidelium Dominum significare, apud Arabas, pluribus docuit Car. du Fresne ad Alexiadem p. 371. 372. Amir enim Arabibus Dominus. Amir Gazis, apud Ordericum l. 10. Α᾿μὴρ, Annae Comnenae et aliis: a qua voce ortum ducunt Amirae et Amiralii, apud Saracenos et Turcas, Satrapae nempe Urbium vel provin ciarum Praefecti atque edeo supremi Sultani, qui Caliphae suberant, Martyrium S. Bacchi iunioris p. 106. Ο῾ ςτρατηγὸς ὁ παῤ αὐτ´οῖς ὁ καὶ Α᾿μηρᾶς ὀνομαζόμενος. Anastasius Biblioth. ad VIII. Synod. act. I. Hamiram Graeci vocant Principem Saracenorum: interpretatur autem, ut ferunt. linguâ eorum Praepositus etc. At aliter de vocis notione scribit Isidorus Pacensis in Chron. aerâ 750. Ulit Amir -- Almuminin, quod idioma regni in lingua eorum resonat. Omnia pro spere gerens. Corrupte vero habet Molanus, Histor. Hierosolym. p. 1152. Eô tempore gentilis quidam Seuvarius nomine, sub Molano, quem partiâ linguâ Dominum dicunt, universam procurabat Aegyptum. Vide Car. du Fresne Glossar. in vocibus Amir, Amirmumnes et Miramomelini.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”